Congregati sunt ergo Philisthaei in Aphech, et Israel castrametatus est super fontem qui erat in Jezrahel. Satrapae vero Philisthinorum videntes David, et suos esse cum Achis dixerunt: Revertantur Hebraei isti in locum suum, ne forte cum coeperimus praeliari fiant nobis adversarii, et in capitibus nostris mereantur sibi reddi gratiam Domini sui. Tunc ait Achis ad David invitus et dolens. Bonus es in conspectu meo, sed satrapis non places. Surgite de nocte, et abite diluculo. Abiit ergo David cum suis in Siceleg die tertia. Amalecitae vero interim impetum fecarunt in Siceleg. Et succenderant eam, et captivas duxerunt mulieres, et parvulos, et universam praedam. Planxit ergo David, et populus, qui erat cum eo, donec deficerent in eis lacrymae, et volebant eum sui lapidare. Confortatus autem David in Domino, consuluit Dominum per Abiathar dicens. Persequar latrunculos hos, et comprehendam. Qui respondit. Persequere, et comprehendes, et reduces praedam. Abiit ergo David, et sexcenti cum eo, et venerunt ad torrentem Bethor [al. Besor] et ibi ducenti lassi substiterunt ad sarcinas ex mandato David. Cumque alii transissent invenerunt puerum Aegyptium fame deficientem, quem reliquerat dominus suus vir Amalecita, cum aegrotare eum vidisset. Et dederunt ei cibum, et reversus est spiritus ejus. Et ait ad eum David: Potes me ducere ad cuneum istum? Qui ait: Si juraveris mihi quod non occidas me, nec tradas me in manus domini mei, ducam. Et juravit ei David. Et eo ducente invenerunt hostes epulantes, et quasi diem festum celebrantes. Et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei, et soli quadringenti adolescentes evaserunt in camelis. Eruit ergo David omnia quae tulerant Amalecitae, ab homine usque ad pecus. Dicitur quod in hac victoria praebuerunt illi auxilium novem principes militum de Manasse, qui confugerant ad eum, dum rediret in Siceleg. Prius enim venerunt ad eum tantum de Juda et Benjamin. Porro cum redissent ad ducentos viros, qui lassi substiterant, salutavit eos David pacifice. Et indignati sunt quidam, qui cum eo ierant dicentes. Sufficiat cuique uxor sua, et filii de praeda nihil dabimus eis. Et ait David: Non audiet vos quisquam, fratres mei, in sermone hoc. Aequa pars erit descendentis ad praelium, et manentis ad sarcinas. Hieronymus ait: Non ait, qui lassi manserunt, quia lassis nil debet dari de praedae pretio. Et factum est hoc ex die illo, et deinceps quasi lex in Israel, usque ad diem hanc. Venit ergo David in Siceleg, et misit dona de praeda senioribus Juda proximis suis, et reliquis cum quibus commoratus fuerat ipse, et viri ejus.